- GAUSAPA sive GAUSAPE
- GAUSAPA, sive GAUSAPEan a gossipio? Fuit vestimentum ex pingui ac densa lana compactum, tunica, lacerna, paenula, ex unica tantum parte villosum: quod enim utrinque villos habebat, ex eo Amphimallum Graece dictum est, Varro de Ling. Lat. l. 4. De his Plin. l. 8. c. 48. Antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris: Gausape patris mei memoria coepêre, Amphimalla nostra. Certe Ovid. aetate, quae et Plin. parenti eadem esse potuit, non incogita Romanis fuisse Gausapa, illa docent in Amoribus, Ovid. de arte Am. l. 2. v. 300.Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.Ubi vel paenulae intelliguntur, utriqueve sexui communes, vel tunieae. Ceterum etiam Varronem fecisse Gausapinarum mentionem, testantur Charis. et Priscian. annotante Voss. de Analog. l. 1. c. 35. Meminêre etiam Lucil. Horat. et Pers. Nec lanea modo vestimenta, sed etiam linea, quae villos haberent, Gausapa dicta, eaque tegendis mensis adhibita, quae et mantilia. mart. l. 14. Apoph. de Gausapa villosa vel mantili, Epigr. 138. cuius epigraphe.Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum,Orbibus in nostris circulus esse potest.Quia autem tum omnes mensae rotundae erant, hine et Gausape seu mantile pariter rotundum fuit: ad cuius distinctionem Gausape, quod lectis pro stragulo iniciebatur, Gausape quadratum, dicitur eidem Poetae l. eod. Epigr. 152. cuius epigraphe Gausape quadr atum,Lodices mitiet docti tibi terra Catulli:Nos Helicaonia de regione sumus.Ubi densa ac villosa Gausapa Patavio mitti, innuit: talis enim lana Patavina, Strab. l. 5. p. 218. At apud divites erant stragula Gausapina purpurea: ut idem eod. l. Epigr. 147. cuius epigraphe Cubicularia GausapinaStragula purpureis lucent villosa tapetis:Quid prodest si te congelat uxor anus.docet, ubi ea vocat Cubicularia ut distinguat a Tricliniaribus, quae ferme leviora, licet et ipsa purpurea etc. Ut ad vestem Gausapinam redeam, quae frigoris causâ sumi coepit, peregrina illa fuit, imo et barbarica. nec nisi sub Aug. Romae cognita. Glossae vett. Gausapa Βαρβαρικὸν παλλίον. Messala de statuis Antonii, Armenii Regs spolia, Gausapae pers. Sat. 6. v. 45.Iam chlamydes Regum, iam lutea gausapa captis,parthorum Regis statuam gausapatum et pellitam, a Cavallerio olim editam, exhibet octav. Ferrar. de Re. vest. part 2. l. 8. Lipsius porro notat, qui in Gymnasiis exercebantur, itemque balneis, eos fere lodicula, aut gauspina leviter obvolutos fuisse, et citca verendas maxime partes, ut Petronianus Trimalcio coccineâ Gausapâ involutus: sed Ferrar. his in locis, totum corpus villosae ac crassae istiusmodi vesti involutm fuisse, frigori arcendo, contendit: quem non modo de lodicibus, stragulis et mappis, sed et de omnibus vestimentis villosis, quae Gausapa dictae, laenis, chlaenis, tunicis, lacernis et paenulis, prolixe disserentem, vide l. praef. c. 9. et seqq..
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.